NEXUS
NEXUS
Lexicum, quod condiderunt Lewis and Short (opus perutile.)
Lexicum, quod saec. XVIII condidit Forcellinius / Forcellini (aliud opus utile, quippe in quo omnes explicationes sint Latine [et elegantissime] exscriptae. Sed ‘characteres’ – i.e. ipsae formae elementorum vel litterarum – aliquando non facile cernuntur. Et aliquot explicationes sunt longiusculae.)
Thesaurus Linguae Latinae (lexicum omnium plenissimum, sed nondum absolutum: adhuc enim desiderantur verba, quorum littera prima est ‘n’; etiam verba, quorum litterae primae in ‘alphabeto’ post litteram ‘p’ ordinari solent. Nec ullum verbum in Thesauro tractatur, quin in operibus Latinis ante annum 600 editis possit inveniri.)
Lexicum, in quo verba Anglica optime in sermonem Latinum videntur esse conversa (etsi desunt notiones recentissimae: nam hoc lexicum saeculo undevicesimo est compositum.)
Glossarium mediæ et infimæ latinitatis (opus maximum multisque indiciis refertum, quod exeunte saec. XVII composuit Cangius [vulgo “Du Cange”], cuius editio recentius curata [Niorti, 1883-1887], non unico, sed aliquot Retis Universalis locis est in promptu.)
ALIA SUBSIDIA
Conspectus artis grammaticae in hoc libro invenitur satis plenus.
Ecce – hoc loco datur specimen quo modo verba Latina sint sono Italico (vel ‘Ecclesiastico’) proferenda.
Si quis homines doctos florente veterum Romanorum imperio verba Latina eodem semper sono eademque modulatione enuntiasse opinatur - hos libros diligenter scrutetur oportet!